monumenta.ch > Victricius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 1, 7
Ubi me tamen locus et fragilitas humana tentavit, vestri spiritus praesidium flagitavi. Feci quod in maxima vi tempestatis faciunt illi qui navigant: Non gubernatoris peritiam, sed misericordiam supernae maiestatis implorant. Fluctus enim consternere et ventis modum adhibere, Iesus qui in vobis est valet, ars terrena non novit.